# Repertorium 687.1-29

Marko Marulić, Repertorium, 687.1 to 687.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/687.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/687.1

Religio. Sanctitas ea iustitię pars est, quę suum Deo tribuit. Hanc pietas pręcedit, religio sequitur. Euthyphron de sanctitate . Quid sanctum, quid prophanum? 20, . Nunquid omne iustum sanctum. Sanctitas. Cura est deorum ministra . Primum Deus diligendus, deinde eius causa cętera . Mysterium. Amor . Corybantes, quando aliquem sacris initiaturi sunt, in solio collocant, plaudunt, choreas ducunt . Dei cultus quomodo faciendus; nulli nisi Deo credendum . Qui mentis aciem ad ea quę uere sunt direxit, ei non superest ocium, quo negocia hominum inferiora respiciat etc. . Quę erit disciplina, per quam animus ex his quę fluunt, ad ea quę uere sunt, reducatur . Supernorum et inuisibilium consideratio . Homo brutis miserior, nisi diuinum cultum religionemque susceperit . Bonum uirum decet sacrificare diis et interesse diuinis . Cum animum quis ad sacrificndum induxerit . Duo sine quibus Deus firmiter coli non potest, primum quod anima antiquior corpore generationis participe, deinde ueram esse mentem in astris . Virtus maxima religio 324, . Moderata quidem seruitus est, quę Deo exhibetur, immoderata uero quę hominibus. Deus quidem hominibus temperatis lex est, intemperatis uero uoluptas . De sacerdotibus . Porphyrius inquit: animus Deuum inquirendo purus efficitur, Deum imitando fit Deus. Plato ait: Nihil habent homines religione diuinius . Rex. Tyrannis non optanda . Ciuilis de regno . Inter tyrannum et regem . Apud Ęgyptios non licet regem absque sacerdotio imperare. Regis officium et qui reipublicę pręsunt uitis purgare ciuitatem . Ad subditorum salutem semper respiciat, ut ad nautarum nauisque salutem respicit gubernator. Tyrannus qui contra legem agit . Administrati popularis . Finis ciuilis actionis recte contextus est, quando fortium et temperantium ingenia concordia conciliat . Quam recte princeps non suam, sed subditorum utilitatem quęrat . Pastor malus dissipans gregem. Pastoris boni officium, ut id quod custodit optime se habeat. Neque pecunia neque honore ducti boni homines imperare uolunt .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
