Latin
APOPHTHEGMATA PLVTARCHI
Marko Marulić, Repertorium 69
Unproofread scanNot analysed yet
Boni ciues urbis beatitudo . Bonitas potior regno. Bonis mors minime grauis . Bonus se etiam alios meliores uidere gaudet. Procul est enim ab inuidia . Exitus acta probat . Boni perseuerantia . Optimus pessimo dissimillimus . Qui bonus est, satis doctus est . Bonus et frugi uir . Bonum raro omnes approbant . Bonus ad bonum opus non eget suasionibus aliorum . Bonum esse quam bona possidere melius est . Bonus gaudet suos sibi pręferri . Bonum esse aliquando, non est magnum, sed bonum esse semper . Optimus pessimo dissimilis . Idem . Bonus gaudet suos sibi pręferri . Bonis actibus potius quam scripturis da operam . Vt probitate uti possis. Bonus inter malos . Frugi ero etiam si non emeris . Quę honesta sunt, sciunt Attici, sed honestis soli utuntur Lacedemonii . Bonus suos sibi pręferri non dedignatur . Boni filii supellex preciosissima . Bona ero, etiam si non emeris . Beneficio quam armis uincere pręstat . Benefaciendi non amittenda occasio. Idem . Dum maius beneficium pręstare paras, id quod minus est ne differas: ne interim amicus uel minimo egeat . Beneficium, quod plus danti proficit quam accipienti, non est beneficium . Blandus. Facilis aditus . Blandus et mitis . Mitis ne sis erga improbos . Bellum cum ęqualibus gloriosum, cum inferioribus turpe . Non coronabitur qui non certauerit . Potentiori cędendum aut uincendum armis . Cum multis pugnet qui pręesee cupit multis . Ius est in armis . Re infecta reuerti turpe est . Bello, non pugna uincenti datur triumphus . Cautior fit hostis sępius oppugnatus . Si cum graculis pugnassent, aquilę uincerent . Ad pugnam stimulant prędę copia et hostis ignauia . Cautior fit hostis ut supra . Idem . Pugnant soli qui ducem uerentur . Castra quare sępius mutanda? . Turres quare non oppugnandę. Cadauera hostium non spolianda . Certa cum multis, ut multis imperes ,Cautior fit hostis ut supra . Bellum ordinata non quęrit . Imbellis etiam, si repugnat, saluat se. Qui alios non defendit, notatur, non qui se non defendit . Pugnandum nunc insidiis, nunc Marte aperto . Vel moriundum uel arma non amittenda .