Latin
698.1 to 698.50
Marko Marulić, Repertorium 698.1-50
Unproofread scanNot analysed yet
Religio. Vnde idolatrię error . Ęthiopum religio . Lupercale sacrum . Vestales . Romam religioni deditam uiolare nefas putarunt . Numa nunciato hostium accessu: Ast ego, inquit, sacrifico . Eginitę ob sublatum simulachrum inter se furentes . Impii habiti qui in templum confugientes oppressissent . Nicias tanta religione pręditus, ut seruum liberalitate donauerit, quia Baccho esset similis, et agrum magnum magna pecunia emptum Delo Apollini dedicauit . Votum Apollini a pyratis interceptum restituitur . Albini pietas erga Vestales . Cai Fabii religio . In templum Apollinis confugientes Agesilaus uetuit offendere . Alexander pontificem ueneratus . Appii familię deletę ob religionem lęsam . Supplicatio prodigiorum aueruncandorum 5 . Sybillini libri inspecti et diis uota nuncupata . Ludi Apollinares . Scipio nihil egit prius quam in Capitolium ascenderit . Sacrosancta uacatio . Bacchanalia ad explendam libidinem . Tribunus plebis multatus, quod cum pontifice maximo iniuriose contenderat . In eos qui Christi corpus et sanguinem negligentius contrectarint . Consecrandorum mortuorum ratio . Rex. Primi imperii nomen in rege . Ęthiopes regem ut numen adorant . Maximus natu regnum optinet apud Arabes . Rex Lacedemoniorum primus in expeditionem exibat, omnium ultimus domum reuertebatur . Codrus, Atheniensium rex, pro patria se deuouit . Absalon patris regnum ambit . Agis rex ab ephoris multatus . Amulius Numitorem priuat regno . Numa inuitus regnum accipit; quomodo inauguratus . Martius in noui regis creatione suffragiis a Tullo Hostilio superatus sibi mortem consciuit . Principatum per nobiliorum sanguinem stabiliri . Aut minime aut optime regum consuetudine utendum 86, . Tulli et Seruii de regno contentio . Ridere coram rege aut spuere nefas putant Persę . Rex Ęthiopum pręcipua statutra ualidoque corpore . Democratia utilior quam unius regnum. Creandi regis ratio . Regis potentia . Filiorum Darii contentio . Xerxes uoluntaria suorum morte seruatus . Macedonum regum origo . Dionysius tyrannus meticulosus . Alexander, Phereorum tyrannus, meticulosa uita . Agesilaus domi forisque Gręcorum pręstantissimus, dicebat regis esse officium quam plurimos beneficio afficere . Dionysius principatu eiectus aduersis iactatur. Regem beneuolentia, non armis munitum esse oportere .