# Repertorium 708.49-97

Marko Marulić, Repertorium, 708.49 to 708.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/708.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/708.49

Deduc meam semitam mandatorum tuorum . Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. Particeps sum ego omnium timentium te . Iuraui et statui custodire iudicia iustitię tuę . Qui confidunt in Domino, sicut mons Syon: non commouebitur in ęternum . Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum . Serui Domini . Recedens de mundo Christum inuenit Iacob . Qui diuisit mare Rubrum in diuisiones, qui transduxit populum suum per desertum . Monachi 429, . Primus gradus ieiunium, secundus renunciare sęculo . Monachorum uitia . Rex. Tyranni superbia . Croesus, Lydię rex . Inter bonos et malos reges . Apud Ęgyptios pharaones, apud Romenos Cęsares et Augusti, apud Syros Antiochi, apud Persas Arsacidę, apud Philistiim Abimelech. Post Alexandrum in Ęgypto Ptolomei usqae ad Cleopatram . Ęs regnum Alexandri atque Gręcorum . Non miremini, si regna mutantur . Leena regnum Babylonium . Alexander . Darius XIIII post Cyrum ab Alexandro superatus . Alexandri regnum diuisum. Reges Ęgypti. Laodice regnandi cupiditate maritum ueneno sustulit . Princeps impius. Rex iustus . Regna terrę, cantate Deo . Principatus incerta possessio . Rex impius . Rex iuuenis . Rex terrę est qui corpori suo imperat . Risus. Scurilitas a sanctis repellenda . Risus amentia . Melior est ira risu. Risus stulti . Reus uel damnatus: laborabat in ęternum . Sicut oues in inferno positi sunt; mors depascet eos . In ęternum non uidebit lumen . Tradentur in manus gladii; partes uulpium erunt . Deleantur de libro uiuentium . Deiecisti eos, dum alleuarentur . Et non dixerunt qui pręteribant: Benedictio Domini super uos . Ratio. Venter et uterus pro mente . Conscientia. Ratio cuncta sustentans et de terrenis subleuans ad cęlestia . Ratio non indiget purgatione, sed appetitus contrarius . Cogitationes iustorum iudicia . Facies hominis et leonis, id est ratio et fortitudo . Ratio atque mensura . Signatum est super nos lumen uultus tui, Domine . Benedicam Dominum qui mihi tribuit intellectum . Venter intellectus .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
