# Repertorium 71

Marko Marulić, Repertorium, TVLLIVS IN TVSCVLANIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/71

Bonus. Latinos pręfert Gręcis cura rei domesticę, reipublicę, rei militaris atque animi uirtutibus . Bono nihil mali potest euenire . Ex uiro uirtus appellata . Sumus a natura appetentes honestatis . Honeste acta uita consolationem affert doloris . Animi uirtus. Item quid sit uirtus . Frugi hominem omnia recte facere . Quod uirtus non sit subiecta fortunę . An satis possit uirtus ad beate uiuendum . An sit aliquid bonum pręter uirtutem . Epicurus aliquid benedixit, inconstanter tamen: nam et tenuem uictum laudauit, et nisi honeste quis uixerit, non posse iocunde uiuere . Omnes bonos semper beatos esse. Boni beati, improbi miseri iuxta Socratem . Vna honestate uitam contineri beatam . Critolaus in lance ponderans bona animi et corporis et externa . Quę pars optima in homine, in ea situm esse optimum . Bonum mentis est uirtus . Bona animi sola extollit . De finibus bonorum sententię. In bonis animi tanta pręstantia, ut obscurentur reliqua . Bruta. Bestiis quid quibusque tribuit natura . Bellum. Lacedemonę adolescentes inter se tam obstinate pugnis decertant morsuque et calcibus, ut exanimentur prius quam se uictos fateantur .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
