# Repertorium 716.1-31

Marko Marulić, Repertorium, 716.1 to 716.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/716.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/716.1

Sapiens. Nemo mortalium omnibus horis sapit . Aquilę rapta non protinus ferunt, sed primo deponunt expertęque pondus tunc demum abeunt . Platea auis, cum deuoratis se impleuit conchis, calore uentris coctas euomit atque ita ex his esculenta legit testas excreans . Coruus uisus in situlam monumenti lapides congerens, ut tali congestu aquam potaturus in summo uenire cogeret . Qui alituum colloquia crediti sunt intelligere. Serpentes auibus solidis deuoratis ossa euomunt . Apes, cum ad flores exeunt, si incidit procella, apprehensis pedusculo lapillis se librant . Animalia sapientiora quibus sanguis tenuior . Morus sapientissima arborum; quę exacto iam frigore germinat . In Cilicia riuus ex quo bibentium sensus subtiliores fiunt . Melanuri in mare panem abiectum rapiunt; ad cibum in quo hamus sit non accedunt . Pythagoras Apollinis iudicio sapientissimus . Euphranoris Alexander Paris est; in quo omnia simul intelliguntur: iudex, amator, interfector . Neocles pictor argumento declarauit quod arte non potuit . Etiam ferę abrosas partes corporis relinquunt, propter quas se periclitari nouerint . Superbus. Rupes austro sacra . Hyeme et ęstate rara fulmina, uere autem et autumno crebriora . Pelion montium altissimus . Bucephalas neminem recępit in sedem pręter Alexandrum . Item equus Cęsaris neminem preter Cęsarem. Secretum. Occultatum in cuius Dei tutela Roma esset, ne ei ab hostibus uotum fieret . Cor bubonis impositum mammę mulieris dormientis sinistrę secreta pronunciet . Lingua ranę idem pręstat supra cordis palpitationem posita . Silentium. Diua Angerona ore obligato obsignatoque simulachrum habet . Succum cęparum siluestrium ex aqua bibendum dederunt repente obmutescentibus . Triennio Mecenatem Melissium accepimus silentium sibi imperauisse . Somnus. Vrsi tam graui interdum somno pręmuntur, ut ne uulneribus quidem excitari queunt . Nullum animal grauiore somno premitur uitulis marinis . Dextra penna eius capiti subdita soporem allicit . Galli nostri uigiles nocturni, quos excitandis in opera mortalibus rumpendoque somno natura genuit .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
