Latin
PLINIVS
Marko Marulić, Repertorium 721
Unproofread scanNot analysed yet
Sepultura. Cremare apud Romanos non fuit ueteris instituti; terra condebantur . Alexander Bucephalo equo defuncto exequias duxit; urbem tumulo circumdedit nomine eius . Fecit et diuus Augustus equo tumulum. Agrigenti complurium equorum tumuli pyramides habent. Funus aliti coruo celebratum . Ęgyptiis mos est cadauera asseruare medicata . Apud eosdem corpora pice perfusa seruari . Mos antiquus imagines et gesta mortuorum reponere in domibus . Defunctos se se multi fictilibus doliis condi maluere . Mausoleum Mausolo, Carię regulo, sepulchrum, Artemisia coniugi posuit .