# Repertorium 724

Marko Marulić, Repertorium, TVLLIVS IN TVSCVLANIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/724
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/724

Sapiens. Nosce te ipsum, id est animum tuum . Qui supremodum sapere uolunt, obcęcantur tanquem qui deficientem solem intente spectarunt . Sapiens quicquid pręter spem euenerit, deputat in lucro . Cautio appellatur cum ratione a malis declinatio . Qui memoria excelluere . Inuentio et excogitatio. Inuentionis et memorię diffinitio . Sapienti nihil accidit inopinatum . Sapientię diffinitio . Quando sapientes dici coepere . Sapiens contra fortunam semper armatus . Contra sententiam quę dicit: Vitam regit fortuna, non sapientia . Epicuro uidetur sapiens semper beatus, id tamen inconstanter . Sapiens semper beatus . Sapientem a perturbatione semper uacare et semper in pace esse . Sapiens semper contentus, stultus nunquam . Vir pręstans optimis artibus . Triplex animi foetus. Contineri prudentia utilitatem ciuium . Indorum sapientes nudi ętatem agunt. Sapiens dabit se in tormenta . Nec uirtutes sine beata uita nec illa sine uirtutibus. Sapientis proprium nihil quod penitere possit facere. Senex. Senectus prudentiam affert, cętera aufert . Sensus in animo esse, non in corpore . Sensus oculorum in animo esse . Sensus aurium si deficit, non est in malis. Sepultura. Quid de ea senserint sapientes . Sapiens. Prudentia facit prospicientem quid turpe, quid honestum . Pręmeditatio futurorum male ab Epicuro repręhensa . Prudentia uirtus ad bene beateque uiuendum . Pręmeditantem, cum quid mali euenit, consolatur ratio, imparatum natura . Inter acutos et hebetes quid intersit .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
