Latin
TVLLIVS DE FINIBVS
Marko Marulić, Repertorium 725
Unproofread scanNot analysed yet
Sapiens. Sapientia expetitur, ut ait Epicurus, quia efficit uoluptatem . Sapientia quietem uitę comparat . Scientia sola nos docet quiete uiuere. Non posse iucunde uiui, nisi sapienter, honeste iusteque uiuatur . Sapiens semper beatus. Epicurus . Sapientia est diuinarum humanarumque rerum scientia . Homo ad agendum et intelligendum natus. Quo a bestiis differant homines . Sapientia si cerni posset etc. Plato . Sapientię nos commendari ab initiis naturę . Sapientia et animi magnitudinem amplectitur et iustitiam. Cognitio rerum omnibus grata . Officium appellamus, quod ratione actum sit . Officium perfectum, incohatum, comune. Sapientis esse uiuere et mori uelle, cum oportet. Sapiens recte appellatur rex diues, pulcher, liber, inuictus . Sapientia totius hominis custos. Sapientię munus . Sapientia non ipsa genuit hominem, sed accepit a natura incohatum . Ęque miseros esse dicunt Stoici, qui propius sapientię sunt quam qui longe absunt . Prudentia ars uiuendi . Nosce te ipsum ---assignatum Deo . Beatus cui contigerit etiam in senectute ut sapiat, Plato . Sapienti plus adesse quod uelit quam quod nolit . Somnus quare secundum naturam datus creditur . Somnus Endymionis . Sensus. Quicquid animo cernimus, a sensibus oriri ait Epicurus . Oculorum sensus acerrimus .