# Repertorium 727.1-36

Marko Marulić, Repertorium, 727.1 to 727.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/727.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/727.1

Sapientia de diuinis, prudentia de humanis dicitur . Quomodo anima cognoscit se met ipsam . Principale munus scientię cognoscere Trinitatem, secundo uero loco cognoscere creaturam eius. Daniel puer senes iudicat. Amos pastor caprarum in sacerdotium princeps inuentus . De scriptoribus ecclesiasticis et in quo quis defecerit . Exemplis gentilium ad confirmationem nostrorum dogmatum uti possumus. Apostoli scientia et sapientia pręferuntur philosophis . Scientiam diuinorum habere non potest qui Deo tradente non acceperit . Stultum Dei sapientius est hominibus . Ve qui prudentes sunt apud se met ipsos . Infatuatus est omnis homo ab scientia . Themistocles CVII agens annum questus est tunc se e uita egredi, cum sapere coepisset . Qui iam senes in sapientię studiis floruerunt. Sophocles amentię a filiis accusatus recitata iudicibus Oedippi, quam nuper scripserat, fabula absolutus est. Cato Censorinus iam senex Gręcas litteras didicit. Nestor pene decrepitus ab Homero in eloquentia laudatur. De uanitate scientię mundialis . Cani hominis prudentia eius . Sapiens nunquam solus est . Sapientię sęculari amputanda superflua . Sapiens sicut sol permanet, stultus autem sicut luna mutatur. Prouerbium. Salomonis . Scientia absque ceritate perniciosa est . Quomodo quis sapiens esse possit et insipiens . Sensus quinque carnales, totidem spiritales . Capreę uisus acutissimus . Coruus odore necans serpentes.Visus quo Deus uidetur est mens et spiritus . Sensus fenestrę sunt per quas aut mors aut uita intrat ad animam . Silentium. Seuerus Sulpitius presbyter a Pelagianis deceptus agnoscens loquacitatis culpam silentium usque ad mortem tenuit . De silentio horis statutis seruando . Senibus crescit sapientia, cętera decrescunt . Qui in senectute laudatissimi habiti sunt. Cani hominis prudentia eius . In sene uigorem corporis commendat . Solitudo. Vrbis frequentia aliena a quiete et proposito monachi . Sedebit solitarius et tacebit etc. . Anachoritę in deserto habitantes . Vtrum solitaria an cum multis uita melior . Periculum commorantium in urbibus .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
