# Repertorium 728.100-119

Marko Marulić, Repertorium, 728.100 to 728.119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.100

Excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur [et sublimes humiliabuntur] Lybanus cum excelsis cadet. Onus Babylonis propter superbiam. Babylon propter superbiam non habitabitur usque finem . Moabitę euersi propter superbiam Tyriique uastati . Incuruabit habitantes in excelso. Ve coronę superbię . Conuertetur Lybanus in Chermel, et Chermel in saltum reputabitur . Ve qui spernis, concipietis ardorem et parietis stipulam. Spiritus uester ut ignis uorabit uos . Superbia et blasfemię Sennacherib ad interitum suum adduxerunt . Ecce confundentur . Deiectio Babylonis . Superbus dicit: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumuus erunt in furore meo . Iudicio contendam tecum eo quod dixeris: Non peccaui. Quam uilis facta es . Filii insipientes sunt et uecordes . Superbia computrescet sicut lumbare prophetę . Azarias et Ionan insultarunt prophetę contemnentes eius consilium, et suo usi perierunt . Abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est. Audiuimus superbiam Moab, superbus est ualde etc. Quonia m exultastis et magna loquimini dirripientes hereditatem meam, ecce ego uisitabo etc. Ecce ego ad te, superbe, dicit Dominus Deus exercituum, quia ueniet dies tuus, tempus uisitationis tuę etc. Ecce ego uisitabo super Babylonem et super habitatores eius, qui cor suum leuauerunt contra me . Constituit enim Deus humiliare omem montem excelsum et rupes perennes, et conualles implere in ęqualitatem terrę etc. . Prophetabis ad montes Israel. Inducam super uos gladium, disperdam excelsa uestra etc. . Ecce hęc fuit iniquitas Sodomę, sororis tuę, superbia etc. . Ego Dominus humiliaui lignum sublime, et exaltaui lignum humile . Vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum, et euulsa est ira etc. . Eo quod eleuatum est cor tuum et dixisti: Deus, ego sum. Iccirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium. Ecce ego ad te, pharao rex etc. qui dicis: Meus est fluuius, et ego feci me metipsum etc. Cui similis factus es in magnitudine tui? .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
