# Repertorium 728.120-134

Marko Marulić, Repertorium, 728.120 to 728.134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.120

Assyrii subiecti Babyloniis propter superbiam. Ob superbiam interfecti . Subuertentur montes et cadent sepes. Et omnis murus corruet in terram . Gradientes in superbia potens humiliare etc. . Nabuchodonosor depositus ob superbiam cum onagris habitat, donec cognouit quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum. Balthasar non humiliauit cor suum bibens in uasis sanctis. Idola laudans, Deum non glorificans eadem nocte interficitur . Eleuauerunt cor suum et obliti sunt mei. Et ego ero eis quasi leena . Ascendet foetor eius et ascendet putredo eius, quia superbe egit . Ve uobis ingredientes pompatice domum Israel. Ve qui dicitis: Nunquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? Superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram. Omnes uiri foederis illuserunt tibi, inualuerunt aduersum te uiri pacis tuę . Ionas eo quod ascenderat hedera protegens eum ab ęstu solis, elatus est et in crastinum uermis ascendit, et hedera aruit. Ipse cum ęstuaret sine umbraculo, petiit sibi mortem . Ve qui congregat auaritiam malam domui suę, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat de manu mali. Visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa . Hęc est ciuitas gloriosa habitans in confidentia, quę dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius . Disperdam superbiam Philistinorum. Et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ęgypti recedet . Erunt omnes superbi et omne facientes impietatem stipula etc. . Nicanor irrisit sacerdotes, despexit holocausta etc. Iudas cum paucis contriuit exercitum eius. Nicanor primus cecedit . Nicanor minabatur se uenditurum XC Iudeos uno talento: a paucis superatus est. Superbia Antiochi propter quam punitus est grauissimo uiscerum dolore et periit . Secretum. Moyses noluit coram pharaone sacrificare sed secedens in solitudine tridui iter .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
