Latin
728.135 to 728.166
Marko Marulić, Repertorium 728.135-166
Unproofread scanNot analysed yet
Posuit uelamen super faciem et loquitur ad populum . Operuit nubes tabernaculum, et gloria Domini impleuit illud, nec poterat Moyses ingredi illud . Raab explorantes Iosue domi exceptos non prodidit, et saluata est . Sansonis enygmatis solutionem infida prodidit uxor, et a Philistinis cremata periit . Heliseus regi Israel indicabat insidias regis Syrię et eius sermones. Ioram mittit occidi Heliseum. Ille in spiritu cognouit et hostium circa se clausit . Thobias piscem exenterauit, id est de litterali sensu mysticum expressit. Piscis eum deuouare uoluit, quia littera occidit, sed exenteratus medicamentumprębuit, quia spiritus uiuificat . Iudith: Nolo scrutemini actum meum, usque dum reuertar . Secretum . Secreti proditor . Gloria Dei est celare uerbum. Secretum . Quattuor cognitu difficilia . Omnium operum Dei nullam potest homo inuenire rationem . Auerte oculos tuos a me, id est ne scruteris archana mea . Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare, quid uelit Deus? . Non omni homini cor tuum manifestes . Amico et inimico noli narrare sensum tuum . Secreta manifestans . Deo nihil occultum . Secretum non reueles . Dabo tibi thesauros absconditos et archana secretorum, ut scias quia ego Dominus . Si occultabitur uir in absconditis, et ego non uidebo eum? dicit Dominus . Violabunt archanum meum, et introibunt illud emissarii, et contaminabunt illud . Ezechiel traducitur per aquam usque ad talos, ad genua, ad renes. Sed cum uenisset ad torrentem non potuit transire . Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad pręfinitum tempus . In secunda quadriga equi nigri, id est mysterio obscuri . Silentium. Manum meam ponam super os meum. Vnum locutus sum, quod utinam non dixissem . Tempus tacendi, t empus loquendi . Silentium . Tempus tacendi iterum . Qui odit loquacitatem extinguit maliciam . Tacitus et sensatus honorabitur . Silere iussi, ne ex colloquio inimici uel promissis corrumperentur uel terrerentur minis .