# Repertorium 728.280-306

Marko Marulić, Repertorium, 728.280 to 728.306. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.280

Expectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis et in caliginem propter muititudinem iniquitatis etc. . Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius. Benedictus uir qui confidit in Domino etc. . Erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus . Pars mea Dominus; propterea expectabo eum . Bonus est Dominus sperantibus in eum, animę quęrenti illum. Bonum est pręstolari cum silentio salutare Domini . Perditio tua, Israel; tantummodo in me auxilium tuum. Spera in Deo tuo semper . Dominus spes populi sui et fortitudo Israel . Conuertimini ad munitionem uincti spei . Sperate in Domino et a uerbis uiri peccatoris ne timueritis . Seruus Hebreus post sexennium liber sit etc. . Alienigena non comedet de sanctificatis nec inquilinus sacerdotis et mercenarius; emptus autem et uernaculus eius comedet . Seruus et ancilla sit uobis de nationibus . Si frater tuus uenierit, usque ad iubileum seruiat. Si redimeris, mercenarii salarium supputabis . Seruus bonus pręponitur filio malo. Minister intelligens. Minister inutilis . Seruus sapiens. Seruus . Melior est seruus pauper et sanus rege sene et stulto . Dilige seruum sensatum, operarium fidelem . Secundum iudicem populi sic et ministri eius. Seruo sensato liberi seruient . Qui non seruiuit indignis se . Cibaria et uirga et onus asino, panis et disciplina et opus seruo. Iugum et lorum curuant collum durum, et seruum inclinant operationes assiduę . Si est tibi seruus fidelis, sit tibi quasi anima tua . De manumissione serui Hebrei anno septimo . Sollicitus. In omnibus operibus tuis esto uelox . Sacrilegium. Plaga Philistiim in posterioribus, cum rapuissent archam Domini. . Balthasar polluit uasa sancta bibens eis; eadem nocte occisus est . Alchimus, quia domus sanctę interioris muros destrui iusserat, paralysi percussus interiit . Heliodorus uolens diripere gazophilatium diuinitus prohibitus semianimis iacuit .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
