# Repertorium 728.307-338

Marko Marulić, Repertorium, 728.307 to 728.338. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.307

Menelaus uasa templi furatus est. Lysimacus sacrilegii apud regem accusatus, dum in delatores suos uindicat, secus ęrarium interficitur . Sacerdos. Omnia subiecta pharaoni pręter terram sacerdotum . Aaron et filii sacerdotes. Vestes sacerdotales et reliqua ornamenta . Sacerdotio consecrandi . Vestes sacerdotales . Oblatio Aaron et filiorum eius in die unctionis et consecrationis eorum . Tribus Leui in conspectu Aaron ministret. Aaron et filii eius fungentur sacerdotio . Consecratus Domino ad mortuum non ingredietur. Siquis coram eo subito mortuus fuerit, polluetur . Lex Leuitarum . De sacerdotibus et Leuitis et eorum possessione . Dentur Leuitis urbes ad habitandum, et suburbana pro pascuis . Sacerdotes et Leuitę non habeant hereditatem cum reliquis Israel etc. . Lex scripta data sacerdotibus, ut legant eam coram Israel . Iosue tribui Leui non dedit possessionem, quoniam Dominus Deus Ierael est possessio eius . Leuitę tantum urbes acceperunt ad habitandum et suburbana ad pabulum iumentorum . Saulis serui iubente etiam rege noluerunt extendere manum in sacerdotes, sed Doech Idumeus trucidauit eos . Ezechias constituit officia sacerdotum et Leuitarum . Item Iosias . Electi de sacerdotio, quorum non fuit scriptura inuenta in censu 86, . Ad presbiteros pertinet, ut errigant corda populi, ne tentati deserant Dominum . Sacerdos male administrans. Psalmus XLVIIII . Sacerdotes eius induam salutari. . Cura animarum . Omni tempore sint uestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat . Ad preces Aaron sacerdotis cessauit ira. In ueste poderis eius totis erat orbis terrarum et magnificencia Domini in diademate illius scripta . In multitudine presbiterorum prudentium sta etc. . Sacerdotes sanctifica . Exaltatio sacerdotii Aaron . Simon, sacerdos magnus, suffulsit domum, corroborauit templum etc. . Mundamini qui fertis uasa Domini . De malis sacerdotibus. Speculatores eius cęci nescierunt. Vniuersi canes muti non ualentes latrare . Quia stulte egerunt pastores et Dominum non quęsierunt, propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est. Pastores multi demoliti sunt uineam meam, conculcauerunt partem meam etc. .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
