# Repertorium 728.32-50

Marko Marulić, Repertorium, 728.32 to 728.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.32

Sapiens doceat alios. Si est tibi intellectus, responde, sin autem, tace. Disce a inuentute tua, ut senex sapias. Sapientię fructus. Sapiens eris, si dilexeris audire . Seruo sensato liberi seruient. Beatus uir qui in sapientia morabitur et in iustitia meditabitur. Panis uitę et intellectus et aqua sapientię salutaris. Spiritus sapientię et intellectus. Ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur . Sapiens in omn ibus metuit. Sapientia absconsa thesaurus inuisus. Sapiens in malo, sapiens in bono. Tacitus et sensatus honorabitur . Sapientię et scientię eruditus . Sapiens contemptus. Sapiens sicut sol . Sapiens non odit mandata. Sapiens credit legi Dei . Est sapiens animę suę sapiens et fructus sensus illius laudabilis etc. Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens etc. de operibus eius. Sapientię dilectio. Sapientia abscondita et thesaurus inuisus, quę utilitas in utrisque? . Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam. Salomon impletus quasi flumen sapientia . Adhuc iunior quęsiui sapientiem in oratione mea. Danti mihi sapientiam dabo gloriam . Ve qui sapientes estis in oculis uestris . Diuitię salutis sapientia et scientia, timor Domini ipse est thesaurus eius. Locus fluuiorm riui latissimi, id est Scriptura sacra . Vanitas sapientum mundi . Sapientia est scire et nosse Deum . Seminabo domum Israel et domum Iuda semine hominum et iumentorum, id est sapientum et simplicium . Dominus Deus noster adinuenit omnem animam disciplinę etc. . Ezechiel comedit uolumen, et factum est in ore eius quasi mel dulce . Vinum non bibere significat sobrium esse in uerbo et opere. Daniel, Ananias, Missael, Azarias; iidem Balthasar, Sidrac, Misac, Abdenago. His dedit Deus scientiam et disciplinam, Danieli, autem intelligentiam uisiorum et somniorum . Scientiam Dei plusquam holocaustum uult Dominus . Nunquid non in die illa perdam sapientes de Idumea et prudentiam de monte Esau? .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
