Latin
728.51 to 728.71
Marko Marulić, Repertorium 728.51-71
Unproofread scanNot analysed yet
Peccatoribus nihil proderit sapientia. Petite a Domino pluuiam . Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirent ex ore eius . Superbus. Ędificabant turrim usque ad cęlum, et Dominus confudit linguas eorum . Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reueletur turpitudo tua . Qui per superbiam aliquid commiserit, peribit de populo suo. Insurrexerunt in Moysen filii Leui uolentes et ipsi fungi sacerdotio. Multitudo murmurat contra Moysen et Aaron; ipsi confugiunt ad tabernaculum . Filii Israel propriis uiribus confidentes offenderant Dominum, et dum obsiderent Gabaa, prima die cecidit ex eis XXII milia, secunda XVIII milia . Canticum Annę contra superbos . Iesboseth, dum supramodum increpat Abner, principem militię, cuius ope regnabat super Israel, rebellare compulit simul cum Israele . Dauid peccauit elatione mentis, dum recenset Israel et Iudam. Propterea uenit pestilentia, et mortui sunt de populo LXX milia uirorum . Roboam minaciter locutus ad populum fecit dissidere, et diuisum est regnum 58, . Benadab, rex Syrię, obsidet Samariam; multitudine fretus superbit. Mox uictus tantum pro uita sua supplicat . Sedechias percussit Malachiam prophetam in maxilla . Superba Michol despexit Dauid ludentem coram archa Dei, et sterilis efficitur . Ozias superbia elatus ob multitudinem exercitus et gloriam potentię neglexit Dominum, et orta est lepra in fronte eius . Senacherib minatus est se euersurum Hierusalem et scripsit blasfemias in Dominu Deum Israel . Eleuatum est cor Ezechię, et iratus est Dominus etc. . Sedechias Hieremiam prophetantem contempsit. Populus Iuda illuserunt prophetis . Sanabalath etc. subsannauerunt nos reparare cupientes Hierusalem . Nabuchodonosor deos terrę exterminari fecit et se deum dici uoluit. Deliberauit omnem terram sibi subiugare . Nec superbi ab initio placuerunt tibi etc. . Assyrii obsidentes Bethuliam filios Israel exeuntes irridebant, cum dicerent: Ecce egressi mures de cauernis suis audent nos prouocare ad pręlium. Et manu feminę prostrati fuere .