Latin
731.13 to 731.14
Marko Marulić, Repertorium 731.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus Sanctus in columbę specie III. Iesus autem plenus Spiritu Sancto. De aliquibus etiam sanctis legitur, quod pleni fuerunt Spiritu sancto. Non tamen ideo ęquales Saluatori. Minus enim capaces illi quam hic, licet utrique pleni IIII. Pater uester cęlestis de cęlo dabit Spiritum bonum petentibus se. Digitus Dei dicitur Spiritus Sanctus propter partitionem donorum XI. Non uenit regnum Dei cum obseruatione neque dicent: Ecce hic aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra uos est XVII.