Latin
IOANNES
Marko Marulić, Repertorium 732.10
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus Sanctus in specie columbę. Vt cognoscat unusquisque, si habeat Spiritum Sanctum, simplicem se esse debere sicut columbam et habere cum fratribus pacem I. Spiritus, ubi uult, spirat. Et uocem eius audis, sed nescis, unde ueniat aut quo uadat. Sic est omnis qui natus est ex spiritu. Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, Filio tantum. Vnde subiungit: Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius III. Spiritus Sanctus comparatur radiis solaribus, qui multa illuminando non minorantur V. Spiritus est qui uiuificat; caro non prodest quicquam VI. Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclytum dabit uobis, ut maneat uobiscum in ęternum, Spiritum ueritatis, quem mundus non potest accipere, quia non uidet eum nec scit eum. Vos autem cognoscetiseum, quia apud uos manebit et in uobis erit. Paraclytus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo. Ille uos docebit omnia et suggeret uobis omnia quęcunque dixero uobis XIIII. Cum autem uenerit Paraclytus, quem ego mittam uobis a Patre, Spiritum ueritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me etc. Paraclytus, id est consolator. Item missio Spiritus Sancti uel processus quomodo intelligitur, utrum et a Filio procedat. Quare non dicitur natus, sed procedens XV. Expedit uobis ut ego uadam. Si enim non abiero, Paraclytus non ueniet ad uos. Si autem abiero, mittam eum ad uos. Et cum uenerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio. Cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, docebit uos omn em ueritatem. Non enim loquetur a se metipso, sed quęcunque audiet, loquetur, et quę futura sunt, annunciabit uobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annunciabit uobis. Omnia quęcunque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi etc. XVI. Insufflauit et dixit: Accipite Spiritum Sanctum etc. Ostendit, quod etiam ab ipso sicut a Patre procederet Spiritus Sanctus XX.