# Repertorium 733.14-16

Marko Marulić, Repertorium, 733.14 to 733.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/733.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/733.14

Sacerdos. : Siquis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse etc. Diacones similiter pudicos, non bilingues etc. et hi autem probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes. Diacones sint unius uxoris uiri etc. Qui enim bene ministrauerint, gradum bonum sibi acquirent et multam fiduciam in fide quę est in Christo Iesu III. Qui bene pręsunt presbiteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina etc. Aduersus presbiterum accusationem noli recipere nisi sub duobus aut tribus testibus. Peccantes coram omnibus argue. Manus cito nemini imposueris V. : Consituas per ciuitates presbiteros. Siquis sine crimine est, unius uxoris uir, filios habens fideles etc. Oportet episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum etc. amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere I. : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui uocatur a Deo tanquam Aaron. Sic et Christus etc. V. : Seniores, pascite quiin uobis est gregem Dei etc. non lucri gratia, sed uoluntarie V. : Sed uos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia II. : Stellę septem quę sunt angeli, id est episcopi septem ecclesiarum I. Spiritus Sanctus. : Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei etc. Spiritus adiuuat infirmitatem nostram VIII. : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quę Dei sunt, nemo cognouit nisi Spiritus Dei. Spiritalia homo iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur. Nos autem sensum Christi habemus II. Nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu. Et nemo potest dicere: Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto. Diuisiones gratiarum sunt idem autem Spiritus etc. XII. : Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum filii sui in corda uestra clamantem: Abba, Pater IIII. : Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis I. : Descendit Spiritus Sanctus in apostolos, et apparuerunt linguę igneę II. : Spiritu Sancto misso de cęlo, in quem desiderant angeli prospicere I.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
