# Repertorium 736.51-78

Marko Marulić, Repertorium, 736.51 to 736.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/736.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/736.51

Senectus qua causa constet . Senes uerecundi sint coram iuuenibus . Sensus quinque. Sensibile et sensus congrediuntur . Sensus corporis certos sincerosque non esse . Sensus usque ad animum transeunt . Sensus incorporeorum. Solus animus iudicat, quę sensibus percipiuntur 367, . Sol profecto corpora uisibilia et oculos uidentes procreat etc. . Neque solem neque lunam deos esse . Quod planetę non errent . In syderibus esse sensus . Astra. Sol maior terra. Corpora cęlestia. Ęther. Aer. Aqua . Astronomia . Sepultura. Socrates interrogatus, quemadmodum sepeliri uellet: Vtcunque, inquit, libet, si tamen me apprehendetis ac nisi ego uos effugero . Sepultura ne in ornatu pompaque excędat consuetudinem. Annuę defunctorum curę . Sepulturę locus sit qui ad cetera est inutilis. Quanta impensa procurandum funus. Plangere et extra domum uiciferari prohibendum etc. . Solitudo tristitiam generans . Spes. Socrates sperat se ad deos iturum. Ideo mortem non moleste fert . Spes beatitudinis eorum qui uirtutibus uacarint . Spes bonorum. Maiorum timor . Seruus. Quomodo cum seruis conuersandum . Si seruus ira concitus dominum occiderit, cognati interempti hominis, quomodo uelint, illum interrimant . Siquem liberum occiderit, detur cognatis occisi, et ipsis in eum idem faciendi ius sit . Sacerdos. Pastorem populi ducem exercitus nuncupat Homerus . Sacerdotes Ęgyptii nostris similes . De sacerdote diuina sorte creando . Sacrificium. Deum magis ad animum quam ad dona et sacrificia respicere . Muneribus quę offeruntur Deum non indigere, sed nos indigere, ut sic honoremus Deum . Donaria diis moderata a moderatis hominibus offerantur .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
