Latin
PROBLEMATA ARISTOTELIS
Marko Marulić, Repertorium 739
Unproofread scanNot analysed yet
Sapiens. Cur locis calidis homines sapientiores sunt quam frigidis . Cur qui aliqua in arte ingenio pręstantes extiterunt, melancholicos fuisse constat . Cur omnium animantium homo prudentissimus est. Qui minori sunt capite, prudentiores sunt. Cur seniores amplius mente ualemus, iuniores prius discimus . Pręmia corporum certamini proposita, non sapientię animi, quia ipsa sibi pręmium . Somnus. Qui nimis dormiunt, minus colore hilarantur quam qui se modice somno recreant . Cur inflexo corpore cubare melius est quam extento. Quare cum parte corporis dextra cubamus, somnus magis accedit . Quare qui rigent maxime, dormire non ualent . Quam ob rem qui grauiter et suauissime dormiunt, nihil somniant . Senex. Cur qui loca ędita apertaque colunt, tardius senescunt, qui autem caua et palustria ocius . Cur homines, cum senescunt, nigriores reddantur . Sensus quinque. Cur propter gustum et tactum quam alios sensus homines incontinentes dicuntur .