Latin
BEATVS HIERONYMVS IN PARTE PRIMA
Marko Marulić, Repertorium 74
Unproofread scanNot analysed yet
Beneficium cum pręstatur inimicis, carbones ignis congregari dicuntur super caput eorum, quoniam duritia cordis eorum mollitur et liquescit . Bellum. Clausis, quod dicitur, oculis Andabatarum more pugnare . Andabatę gladium in tenebris uentilantes . Andabatę digladiantes . Bonus. Iustorum non ęqualis gloria contra Iouinianum . Sicut in templo partes diuersę, sic iustorum merita . Sic et operarii diuersarum horarum in Euangelio . Iusti in Scripturis appellati non quod omni uitio caruissent, sed quod multę essen probitatis . Ex quo in nobis consistat iustitia . Iustorum merita diuersa. Nemo omnes potest habere uirtutes . Iustus dicitur non quod non peccat, sed quod multum boni operatur . Omne bonum, quod gerimus, a Deo est . Oneratis superponendum onus; deponentibus non cominunicandum . Bonę operationes cęlandę . Ioannis Baptistę conuersatio . Apostoli Iacobus, Ioannes, Matthęus. Christus . Apostoli sal terrę etc. . Iustitia mundi ad comparationem iustitię Dei non est iustitia . Et in sanctos cadere dicit inuidiam . Quomodo quis possit esse perfectus . Apostoli semper habuerunt Spiritum Sanctum, sed pro mensura . Qui unam uirtutem habet, habet omnes . Baptismo non corpora, sed conscientiam mundari . Baptisma non est sine Spiritu Sancto . Baptisma Ioannis quid differat a baptismate Christi . Presbiteri etiam habent ius baptizandi, non solum episcopi . Quare baptizantur infantes . Quare circumcisio non in alia parte corporis, et de uera circumcisione . Moyses lauit Aaron et filios eius. Baptisma . Baptizati Ioannis baptismate rebaptizantur .