Latin
AVLVS GELIVS
Marko Marulić, Repertorium 741
Unproofread scanNot analysed yet
Sapiens. Inter uerum philosophum et fictum . Sapientia Papyrii pueri prętextati . Afranius poeta sapientiam filiam esse usus et memorię dixit. Sophia . Pręstantissimos uirtute, prudentia, uiribus, Iouis filios poetę appellauerunt . Carneades scripturus aduersus Zenonis decreta helleboro stomachum purgauit . Contra eos qui impuri et nequam ad philosophię disciplinas accedunt . Alexander: Doctrina, inquit, anteire malim quam copiis atque opulentiis . Superbus. Cato in senatu pro Rhodiensibus. Rhodienses superbos esse aiunt, id obiectantes, quod mihi de liberis meis minime dici uelim. Sint sane superbi, quid id ad nos attinet? Id ne irascimini, siquis superbior quam nos? . Alexandri superbiam se Iouis filium dicentis mater reprehendit . Secretum senatus Papyrius puer matri urgenti non prodidit . Quomodo fiet ut inuisibilis sis . Nihil occultum, quoniam omnia reuelabit dies. Veritas temporis filia . Illatebrant se se, pro abscondunt . De clandestinis litteris . Silentium. Sub Pythagorica disciplina non minus quisquam tacuit quam biennium . Tacens, ubi opus est, et opportuna loquens . Senex. Dis peidez ři gerontes ,id est bis pueri senes . Sensus quinque. Tactus et gustus omnibus animantibus communis pręterquam imperfectis . Ex quinque sensibus duos esse cum belluis maxime communes, gustum et tactum . Sol. Suculę. Hyades. Pliades. Vergilię . Sole occaso . Sepultura. De Arthemesia et Mausolo . Solitudo. Seruus domini scęuitiam fugiens ad desertum in specu triennium eodem uictu cum leone uixit, ferarum, quas uenabatur, carne ad solem cocta . In insula Salamine spelunca tetra et horrida, in qua Euripides tragedias scriptitauit . Seruus. Mancipia iure belli capta coronis induta ueniebant. Id insigne fuit captiuorum uenalium. Pileati uero uendebantur eius modi serui, quorum nomine emptori uenditor nihil pręstaret . Sacerdos. Fratres Aruales XII . De flaminis Dialis et flaminicę cerimoniis . Super Flamendiale in conuiuio, nisi rex sacrificulus, haud quispiam alius accumbit . Ęditimi, ęditui, ędituentes, ęditimor. Claustritimus .