# Repertorium 747.1-42

Marko Marulić, Repertorium, 747.1 to 747.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/747.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/747.1

Sapiens. Abigail mulieris prudentia . Quantum libera ingenia cęteris pręstent . Argutas quęstiones proponere discunt pueri Laconici . Magorum instituta . Bias tripode donatus . Socrates oraculo sapientissimus iudicatus. Vnicum bonum scientiam dixit unicumque malum ignorantiam . Stilpo rogatus, num quicquam ei milites ademissent: Nihil quidem, respondit. Nam eorum nemo sapientiam diripere potuit . Alexander cupiit se magis disciplina quam potestate pręstare . Caphea Sophitis regio, gens inter Indos sapientissima . Gymnosophistę . Disciplina senectutis uiaticum . Aristoteles rogatus doctum ab indocto differre dixit quod uiuus a mortuo . Stilpo nihil suum esse dixit pręter scientiam . Metroclis illud est: Aliud pecunia parari ut prędia, aliud tempore et diligentia ut disciplinas . Archimedi ab hoste honos exhibitus . Marcus Portius Cato . Superbus. Siluius Romulus siue Alladius in deorum contemptum fulgura et tonitrua imitatus . Tarquinius unde Superbi nomen adeptus . Getharum fuit sagittas in celum mittere, cum tonitrus fierent aut fulguraret . Appii Claudii contumacia . Lysandro ob eius superbiam a Lacedemonio Etheocle dictum bene actum cum terra Gręcia, quod duos Lysandros non genuisset. Idem dictum de Alcybiadeab Archestrato . Lysander per ignominiam diuidundis carnibus pręficitur . Manlio imperioso dies dicitur . Alexander deorum fastigium emulatus . Romana gens nec uicta conquiescit . Alexander se salutari non patitur nisi prostratis humi corporibus . Alexander Polypercontem ad terram pręcipitem dedit, quod rideret Persas ante ipsum procumbentes . Se Iouis filium dixit, uulneratum tamen dolorem sentire . Superbia Demetrii concidit . Vana Ptolomei insolentia . Zeno: Nihil fastu et superbia indecentius . Reguli superbia concidit . Appii et Claudię sororis . Galli super caput scuta quatientes . Cato Ptolomeo non assurexit . Cęsari inuidia orta, quod senatui ad se uenienti non assurexerit . Caligula se adorandum prębuit . Domitianus deus et dominus appellari uoluit . Sapor rex Valeriani tergo pro scabello usus equum ascensurus . Secretum. Labrynthus . Sanson reserato uxori secreto proditur . Sphinx quęstiones proponens .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
