# Repertorium 747.43-89

Marko Marulić, Repertorium, 747.43 to 747.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/747.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/747.43

Amphiarai latebram uxor prodidit . Gordii nodum exoluit Alexander. Labyrinthus sex milium domiciliorum . Harpagi litterę lepore inclusę . Mane, Tethel, Phares . Sibyllini libri . Litterę secretę capitis cuti impressę . Demarathi tabulę . Scytala . Gordii fatalis nodus . Secreta celare Persis mos fuit . Anaxarcus linguam sibi mordicus pręcisam in sinum tyranni conspuit. Apelles corporis uitia primus in figura abscondit . Philippides a Lysimacho, siquid a se uellet, interrogatus: Vnum, inquit; nequid tuorum archanorum mihi credas . Penituit Catonem, quod mulieri arcanum credidisset . Calceus Aemilii aspectu pulcher, sed qua parte pedem offendat, soli domino patere . Marcus Atylius, quia libros Sybillinos priuato homini transcribendos dederat, damnatur . Fuluia meretrix Quinti Curii parricidium prodidit . Halarico in fluminis alueo sepulchrum conditum . Silentium. Mira fide Persę secreta cęlant . Somniorum interpretatio per Iosephum . Epimenides septem et quiquaginta annos dormiuit . Mandanę somnium Asiam lotio inundans . Croesus uidit per quietem fore ut Atys filius ferrea cuspide traiectus occumberet . Cyri de Dario somnium . De Polycratis interitu somnium . Xerxis somnia . Galli humi uulgo corpora ad quietem sternere . Somnium de uictoria: ex una acie imperatorem, ex altera exercitum casurum . Darii insomnia cladis suę nuncia . Herba salubris Alexandro per quietem monstrata . Tibicines a Tybure Romam aduecti neque somno experrecti . Pyrrhus somniat Lacedemonem a se fulminibus incensam . Hannibalis insomnium . Antigonisomnium pro Mithridate . Somnium uictorię . Somno Lucullus neci subtractus . Somnium Cęsaris . Phantasma Bruto oblatum . Senex. Maximus natu regnum optinet apud Arabes . Solon senectute audacior factus . Masinissa nonagenarius, sed adhuc uiuido corpore . Sensus pingendo expressit Aristides, et primus animum pinxit . Sol. Hercules astrologiam adeptus cęlum humeris sustinuisse dicitur . Magi astrorum studiosi . Solem esse purum ignem . De occasu solis . Defecit sol Gordiano principe, ita ut nihil agi posset nisi luminibus accensis . Suspicio. Egeus mortuum Theseum filium ratus ipse sibi mortem consciuit .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
