Latin
747.90 to 747.129
Marko Marulić, Repertorium 747.90-129
Unproofread scanNot analysed yet
Ammonitę legatos uiolant, rati esse pro exploratoribus missos . Valerius suspectus, quod domum in edito urbis loco fabricare coepisset . Seruorum multitudo suspecta necatur . Alexander deos hominesque suspectos habens . Hannibal de Fabio dixit: nebulam illam effusuram procellas . Tyberius manu capiti imposita in suspicionem uenit, quasi diadema sibi posceret . Cęsar Pompeiam ab se ablegat tantum suspectam . Heluius Cinna pro Cornelio Cinna interficitur . Octauius suspicionis epistolas concremauit . Claudii suspicio et timiditas . Commodus omnia habens suspecta, ita ut non tonderetur, sed adureret capillum . Spurcicies. Heliogabalus uentris excrementa auro excipiebat, myrrhino urinam . Sepultura. Nini mausoleum . Quomodo Ęthiopes mortuos condunt . Arabes defunctorum corpora stercore abiectiora habent . Pluto funebrem apparatum instituit . Sepeliendi mos apud Lacones . Extinctam in Alexandro stirpem, quia sepulchri locum mutauerit . Periander ueritus, ne insepultus iaceret . Mos humandi diuersus. Thales Milesii ignobili loco humari noluit . Persę sepeliunt corpora cera oblita. Cadauera non prius humare quam a canibus aut alite traherentur . Babylonii in melle sepeliunt . Macrobii in uitreis uasis sepeliunt cadauera . Scythę sepulchra maiorum religiose tuentur . Canis sepulchrum, id est Hecubę . Populus Syracusanus Timoleonem ducentis minis funerauit etc. . Qualiter Ęgyptii sepelierint Alexandrum . Britanni defunctos esitant . Parthi uolucribus aut canibus laniandos exponunt; nuda demum ossa humi condunt . Similitudo casuum . Gordianus senior Augusto principi per omn ia similis, iunior Pompeio, tertius Asiatico Scipioni . Spes. Alexander, cum omnia amicis distribuisset, interrogatus, ecquid regi superesset: Spes, inquit . Hannibale Romam obsidente ager in quo castra fecerat, ueniit nihilo minoris quam media pace uendi posset . Vana Germanorum spes ante pugnam diuidentiumspolia . Verconius Turinus fumo necatus, quod uanam spem rerum a principe impetrandarum ciuibus uenderet, pręcone clamante: Fumo plectitur, qui fumum uendidit . Seruus. Venditur Hercules . Serui Tyrios opprimunt . Seruius regnat . Libertini urbanis tribubus inserti . Seruorum perfidia in Scythas. Serui Scytharum flagris superantur .