Latin
756.159 to 756.186
Marko Marulić, Repertorium 756.159-186
Unproofread scanNot analysed yet
Non derelinquat omnes qui sperant in eo . Filii autem hominum sperabunt . Spera in Domino et fac bonitatem. Reuela Domino uiam tuam et spera in eo . Non uidi iustum derelictum . Expecta Dominum et custodi uias eius. Saluos faciet eos, quoniam sperauerunt in eum . Et nunc quę est expectatio mea? Non ne Dominus? Expectans expectaui Dominum, et intendit mihi. Beatus uir cuius est nomen Domini spes eius . Spera in Domino, quoniam adhuc confitebor illi. Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non saluabit me . Deus nostrum refugium et uirtus . Exultabunt ossa humiliata . Speraui in misericordia Dei in ęternum . Dominus susceptor est animę meę. Quis dabit mihi pennas sicut columbę . Iacta in Dominum curam tuam. Ego autem sperabo in te. In Deo sperabo. Non timebo quid faciat mihi homo . Et in umbra alarum tuarum sperabo . Moab olla spei meę. Vana salus hominis. Deduxisti me, quia factus es spes mea . Spes mea in Deo est. Sperate in eo omnis congregatio populi. Nolite sperare in iniquitate. Laudabuntur omnes qui sperant in eum. Lętabitur iustus in Domino et sperabit in eo . Spes omnium finium terrę et in mari longe . Non erubescant in me qui expectant te, Domine . In te, Domine, speraui; non confundar in ęternum . Spes mea a iuuentute mea . Mihi autem adherere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam . Beatus uir qui sperat in te . Domine, refugium factus es nobis . Sperabo in Domino quoniam ipse liberabitme de laqueo uenantium . Quia uana salus hominis. Maledictus homo qui spem habet in homine. Non habeamus spem nisi in Domino tantum . Paratum cor eius sperare in Domino . Domus Israel sperauit in Domino . Bonum est sperare in Domino . Quia speraui in sermonibus tuis .