Latin
76.128 to 76.141
Marko Marulić, Repertorium 76.128-141
Unproofread scanNot analysed yet
Die III. transierunt Iordanem, quoniam baptisma in nomine sanctę Trinitatis perficiendum erat . Helias quattuor hidrias aquę ter infudit super ligna holocausti, et inuocato Deo Abraham, Isaac et Iacob cecidit ignis et uorauit holocaustum . Naaman leprosus septies lauit in Iordane, et mundatus est a lepra . Baptisma. Baptisma in nomine sanctę Trinitatis, quia ter repetitur Deus. . Haurietis aquas in gaudio de fontibus Saluatoris . Effundam aquas super sitientem etc. . Omnes sitientes uenite ad aquas etc. . De regeneratione per baptismum . Deducam imbrem in tempore suo, et pluuię benedictionis erunt . Effundam super uos aquam mundam . Ecce aquę egrediebantur subter limen domus ad orientem in latus dextrum; traduxit me etc. . In die illa erit fons patens domui Dauid et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatę . Ignis seruatus a transmigratione Babylonis usque ad liberationem Cyri uersus est in aquam; qua conspersa holocausta accensa sunt. Locus ignis dictus Neptar uel Nephi, quod interpretatur purificatio .