Latin
76.35 to 76.62
Marko Marulić, Repertorium 76.35-62
Unproofread scanNot analysed yet
Restitutioni non teneri quod iusto bello partum sit quodque Deus concessit et quod diu nemo repetiuit . Dauid percusso cuneo Philistim prędam diuisit tam his qui pugnauerant quam qui ad tuendas sarcinas remeanserant . Bellum in Gelboe quo cum Saule cecidit Israel . Causę belli iusti XII. Nicolaus de Lyra, Numeri XXXI. Dauid pręcepit, ut docerent filios Israel arcum . Salomon fecit CC scuta et CCC peltas de auro . Dauid denegatum ędificare domum Domini, quia uir bellator et uir sanguinum . Oratio pro impetranda uictoria. . Bellum Senacherib contra Iudam . Pręparate scutum, procedite ad bellum etc. . Ego sepiam uiam tuam spinis, id est exercitu . Niniue subuersio per Chaldeos . Pro iniquitate uidi tentoria Ęthiopię . Decretum ut liceat etiam sabbato pugnare incumbente necessitate . Bellum inter Antiochum et Triphonem . Bonitas. Dominus Sodomam et Gomoram non subuertisset, si in eis saltem X iustos reperisset. Dominus Segor ciuitati penercit propter Loth . Nemo aduersus Samuelem conquestus est, et innocentię eius testis fuit Dominus . Bonorum pręmia . Laudatur Dauid a Domino, cum ipsum imitari Salomon iubetur, ut regnet semper . Asa, rex Iuda, iustus fuit, cum pater eius Abias malus fuerit . Azarias, rex Iuda, bene operatus est, sed tamen quia excelsa non est demolitus, percussit eum Dominus lepra . Ezechias fidelis Domino omnes abominationes sustulit de Iuda . Salomoni regnum perpetuum promittitur, si ambulauerit sicut Dauid; sin uero neglexerit, contraria denunciantur . Iosaphat ambulauit in uiis Dauid. Et dicitur ei, quod iram Dei meruerit quia communicauerat Achab regi, sed propter bona opera sua placatum fuisse Dominum . Amasias fecit bonum, sed non in corde perfecto . Ezechias bonus de patre malo Achaz . Manasses primo malus, deinde castigatus bonus euasit. Iosias bonus de patre pessimo Ammon, rege Iuda . Iob usque adeo innocentię suę conscius fuit, ut ausus sit dicere grauiorem se habere calamitatem quam peccata .