Latin
PLINIVS
Marko Marulić, Repertorium 765
Unproofread scanNot analysed yet
Temperantia. Priscorum Romanorum parsimonia . Vinum aqua misceri inuenit Staphilus . Perniciosum esse ciuem, cui VII iugera non sunt satis . Modus rerum omnium utilissimus . Timor. Minimo suis stridore elephanti terrentur . Mugiles in metu abscondunt caput totos se occultari credentes . Sepię, ubi sensere se apprehendi, effuso atramento infuscata aqua absconduntur . Polypus colorem mutat ad similitudinem loci maxime in metu . Struciocamelli cum colla frutice occultauerint, latere se se existimant. Galli terrori sunt leonibus . Ęgithus auis minima rudentis asini uoce audita adeo terretur, ut oua eiiciat, pulli ipsi metu cadant . Animalia timidiora quibus minimum sanguinis . Tiberium principem tonante cęlo coronari lauro solitum ferunt contra fulminum metus . Terra. Tellurem egregie laudat . Forma terrę orbicularis . Quę portio terrę habitetur . Tellurem defendit accusatam, quod gignat uenena. elluris beneficia ex his quę sine labore hominum proueniunt . Italię laus maxima .