# Repertorium 773.31-58

Marko Marulić, Repertorium, 773.31 to 773.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/773.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/773.31

Testem fallacem odit Dominus . Testis bis. Testis fidelis . Testis falsus bis . Testis iniquus. Testis mendax . Testis uanus . Euersio Hierusalem propter falsum testimonium contra Christum . Ego sum iudex et testis, dicit Dominus . Senes duo testes in Susannam conuicti mendacii lapidantur . Tentatio. Tentatione uicti Eua et Adam transgrediuntur mandatum Dei, et subditi sunt passionibus . Grando mixta igni percussit omnia in agro, pręter triticum et far, quia serotina erant . Adduxit te Domi nus XL annis per desertum, ut tentaret te, an custodires mandata eius . Non potuerunt filii Iuda delere Iebuseum etc. Tribus Ephraim non interfecerunt Chananeum in Gazer habitauitque inter eos . Iudas habitatores uallis non potuit delere. Item alię tribus alios . Angelus denunciat illos reseruatos in ruinam suam . Ioas percussit Iudeos, interrupit murum Hierusa lem, spoliauit urbem, accepit obsides et reuersus est in Samariam . Litteras Sennacherib minaces Ezechias expandens coram Domino orauit pro salute populi, et exauditus est . Iosaphat insurgentibus contra se inimicis indixit ieiunium et orauit ad Dominum . Custodia munitum inimici derelinquunt, quia uincere desperant . Thobias nudus ausfugit, sed mortuo Sennacherib, id est superato diabolo, rediit atque amissa recuperauit . Oportere per tentationem probari eum qui acceptus est Domino . Congregati ciues insultant Ozię, ut potius tradat ciuitatem Assyriis quam se patiatur siti perire, id est sensus carnis insultant rationi, ut cędat concupiscentiis . Cadat uirtus eorum qui promittunt uiolare sancta tua . Sathan non poterat nocere Iob nisi accepta licentia a Deo . Militia uel tentatio est uita hominis super terram . Ipse scit uiam meam, et probabit me quasi aurum, quod per ignem transit . Obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus . Orat Ecclesia contra demonum insidias. Sperat se protectum iri a Domino in tentationibus. . Oratio pro uictoria contra inimicos. Qui pręualuit contra demones. Petit liberari a persecutione. .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
