Latin
IOANNES
Marko Marulić, Repertorium 777
Unproofread scanNot analysed yet
Timor. Nicodemus uenit ad Iesum nocte. significat eos qui timore humano non audent palam confiteri quę sunt Iesu Christi III. Quis eius aperuit oculos, nos nescimus. Hęc dixerunt parentes eius, qoniam timebant Iudeos IX. Ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter phariseos non confitebantur, ne de synagoga eiicerentur XII. Sicut sunt duo timores, sic sunt duę seruitutes etc. XV. Tentatio. Cum homines uel demones nos per timorem nituntur mouere, audiamus Christum dicentem: Ego sum, nolite timere etc. VI. Cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas etc. prius immisit in cor, deinde ipse introiuit. Non enim cum cogitasset scelus, sed cum facere decreuisset, capacem se fecit diaboli XIII. Ancillę et serui insultantes Petro signant demones qui nos tentant immittentes menti argumenta fidei contraria, ut negemus Christum XVIII.