Latin
SENECA
Marko Marulić, Repertorium 780
Unproofread scanNot analysed yet
Temperentia uel continentia . Temperantia uoluptatibus imperat . Quid sit temperantia . Imperare sibi maximum imperium est . Nihil tam ęque tibi profuerit ad temperantiam omnium rerum quam frequens cogitatio breuis ęui, et huius incerti. Quicquid facies, respice ad mortem . Timor. Nemo metuitur ipse securus. Laberiani uersus. Necesse est multos timeat, quem multi timent. Sapiens timeri non concupiscit . Quid mirum est animos inter metum et dolorem destitutos aberrasse? . Apud Catonem dicitur: Desines timere, si sperare desieris, id est si cupiditatibus finem feceris . Quos inepte metus perturbat. Timendorum tria genera . Non est timor, sed natur alis affectio in sapiente, cum inhorrescit ad subita, si caligat uastam altitudinem in crepidine constitutus despiciens . Libera te metu mortis et paupertatis . Qui fortis est, sine timore est . Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias miser qui sollicitus est . Nihil est nec miserius nec stultius quam semper timere . Timor mortis, periculorum suspicionis . Non est quicquam timendum putes . Terra. O quam ridiculi, quam angusti sunt mortalium termini . Terra pars est mundi et materia . Terrę orbis pilę similis . De terręmotu 104, 105, . Ęgyptum nunquam tremuisse . Testis. Seruus furti tortus Catonem conscium dixit. Vtrum plus tormentis creditis an Catoni? . Tentatio. Bellum contra uitia . Munimen contra uitia quadrato exercitui simile . Nec cupiamus quę nos inuitant nec timeamus quę fugant: sic cum affectibus pugnandum . Tempus. Profusissimi in eo cuius unius honesta auaritia est. In eos qui quiete uiuendi tempus differunt . Res omnium preciosissima tempus. Nemo restituet annos. Tria uitę tempora: pręteritum, pręsene, futurum . Nihil perpetuum . De tempore quęstio. Cogita, quantum temporis tibi auferat mala ualitudo, occupatio quotidiana, publica, priuata, somnus . Fluit tempus etc. . Temporis fuga colligenda, iactura uitanda etc. . Breuitas temporis non amittenda in superuacuis, sed uirtutibus impendenda. Negat Cicero, si duplicetur sibi ętas, habiturum se tempus, quo legat lyricos . Id agamus, ut nostrum omne tempus sit. Non erit autem, nisi prius nostri esse coeperimus nos . Nostrum est quod pręteriit. Et futura et pręterita delectant: hęc expectatione, illa memoria . Nihil sibi quis quam de futuro debet promittere . Fugit irreparabile tempus . Non uacat aliquid ex tempore perdere .