Latin
AVLVS GELIVS
Marko Marulić, Repertorium 786
Unproofread scanNot analysed yet
Temperantia Socratis corpus a morbis inoffensum seruauit . Hesiodus inquit dimidium plus esse toto, id est mediocritatem . Timor. Aristippus in tempestate deprehensus ac timens, cum a uano homine interrogaretur, cur philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magnopere solicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere. Item, ex subitis casibus sapientis quoque animum moueri, non iudicio, sed ui naturę ,. Quam ob rem uenter repentino timore effluat . Timor contrahit sanguinem ,pudor effundit . Terrę motus cum fieret, ignorabant, cui deo sacrificare oporteret . Tinctura. De generibus uocabulisque colorum . Testis falsus e saxo Tarpeio deiiciebatur . Tentatio. Accipitrem auem rapidissimam a chameleonte humi reptante, si eum forte superuolet, detrahi et cadere in terram cęterisque auibus laniandum se dedere . Tempus. Qui dies natalis sit eorum qui ante noctis horam sextam post ue nati sunt. Item de dierum terminis uarie obseruatis . Pericula uitę fortunarumque hominum, quę climacteras Chaldei appellant, grauissima fieri septenariis . Duo et uicesimo anno, id est uicesimo secundo . Tempus medium Plato definiuit inter actiones contrarias, ut homo mori dicatur, cum nec iam uiuit nec adhuc est mortuus. Hoc appellat thnexaijihs jusin ,id est repentinam naturam . Quo ad uiuet et quo ad morietur, id ipsum tempus significat . Die pristini, non pristino. Sic die crastini, die quarti, die quinti . Die quarto de pręterito dicitur, die quartę aut quarti de futuro . Intra Kalendas, id est in Kalendis . sunconismóuz ,id est contemporationes. Digerit, quibus temporibus excellentesGręci et Latini claruerunt . Prima fax noctis .