# Repertorium 789

Marko Marulić, Repertorium, LAERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/789
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/789

Temperantia. Chilonis sententia est: Nihil nimis . Vel Solonis . Vel Socratis . Pythagoras omne nimium reprobat, dicens non debere quenquam neque laborum neque ciborum transgredi modum . Timor. Diogenes Alexandro stante atque interrogante, num me times? Quid enim, inquit, es, bonum an malum? Dicente bonum: Quis ergo, ait, bonum timet? . Quid sit timor? Quę eius species . Cleanthes, cum sibi probro daretur, quod esset timidus: At ideo, inquit, parum pecco . Pyrro in naui reliquis tempestate perterritis ipse impauidus . Terram esse antiquissimam deorum ait Plato; fuisse autem conditam, ut diei noctisque tempora et uices uariaret. Duo principia: Deus et materia . Parmenides primus terram globosam dixit et rotundam et in medio sitam . Diogenes Apolloniates ait terram esse rotundam atque in medio sitam stabilitatem accepisse ex calidi circumferentia, ex frigido concretionem ac soliditatem . Tempus. Thales primus temporum uicissitudines inuenit . Sapientissimum tempus. Inuenit enim omnia . Pittacus percunctantibus, quidnam esset gratificum? Tempus, ait . Est illa eius sententiola: Tempus nosce . Plato tempus esse cęli motum et absque mundi natura non constare tempus . Arcesilaus Aridelo inter pocula proponenti quiddam: At hoc ipsum, inquit, imprimis philosophię proprium est cuiusque rei tempus scire . Theophrastus habebat semper in ore: Sumptus preciosissimus tempus . Diogenes cuidam ostendendi sibi horoscopum: Vtile sane inuentum, ait, ne priuemur coena. . Zeno ait: Nullius nos rei maiorem inopiam perpeti quam temporis . Tempus esse incorporeum; pręteritum et futurum infinitum esse, pręsens autem finitum . Quid sit hyems? Quid uer? Quid ęstas? Quid autumnus . Pytagoras primus Vesperum atque Luciferum idem sydus esse dixit . Alii Parmenidi hoc tribuunt . Protagoras primus temporis partes diffiniuit ac temporis uires exposuit .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
