# Repertorium 819.1-24

Marko Marulić, Repertorium, 819.1 to 819.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/819.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/819.1

Vaticinium. Prophetę Baal prospera cecinerunt; arguuntur mendacii propheta Domini Michea prophetante . Ochozias eger consuluit deum Acharon; non conualuit, sed mortuus est prophetante Helia . Inuestigator futuri ad malum . Sapiens affligitur, quia futura nescit nec potest differre uitę terminum . Diuinatio erroris, auguria falsa. Ne dederis in illis cor tuum . Quę captiuata es propter auguriorum obseruationem . Ariolorum uanitas . Falsi prophetę consumentur . De falsis prop hetis . Nolite credere pseudoprophetis, ne pereatis. Ananias pseudopropheta tulit cathenam de collo Hieremię atque confregit, et dicitur ei: Quia prophetasti et non misit te Dominus, hoc anno morieris. Et mortuus est . Achab et Sedechiam, qui mendaciter prophetant, dabo in manu Nabuchodonosor. Semeiam uisitabo etc, eo quod prophetauit et non misi eum. Et fecit uos confidere in mendacio . Ve prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum et nihil uident etc. Item contra falsos prophetas bis . Diuinos occidit Nabuchodonosor nescientes diuinare de somno . Contra falsos prophetas. Siquis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum pręlium. Et prophetę eius in pecunia diuinabant . Contra diuinos . In die illa disperdam nomina idolorum, et pseudoprophetas, et spiritum immundum . Victoria. Iosue circuiuit ciuitatem, et muri Hierico corruerunt . Iosue persequente inimicos plures lapidibus de cęlo pluentibus per ierunt quam gladio. Sol et luna stetit, donec ipse se ulciscatur de inimicis. Magnam multitudinem parua manu uicit, et terra quieuit a pręliis . Gedeon cum CCC uiris uicit Madianitas astu pugnę cum tubis et lampadibus . Filii Israel ceciderunt Philisteos exterrente eos Domino tonitru et fragore . Quattuor de genere Gygantum uicti a filiis Israel . Achab parua manu ingentes Syrorum copias fudit . Heliseus prophetat uictoriam Ioę, regis Israel, contra Syros, cum Israel ualde esset oppressus ab eis . Nabuchodonosor superato Arphaxat uictoria elatus multa regna aggredi deereuit .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
