Latin
819.109 to 819.135
Marko Marulić, Repertorium 819.109-135
Unproofread scanNot analysed yet
Vestis. Pelliceis induti Adam et Eua . Populo Israel dicitur: Nec tibi uestimentum uetustate defecit nec pes subtritus est annis XL in deserto . Non induetur mulier ueste uirili nec uir feminea . Palium Helię bis diuisit Iordanem, quod decedens reliquit Heliseo . Omni tempore sint uestimenta tua candida . Vanitas. Cupiens se seclusum a uanitate. Omnia uanitas. Cuncta quę sunt sub sole uniuersa uanitas . Nihil permanet sub sole. Omnia hęc uanitas et afflictio spiritus . Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis uanitatis . Ventum seminabunt et turbinem metent . Ephrain pascit uentum et sequitur ęstum etc. . Humilitas. Iacob ad placandum Esau pręmisit nuncios, obtulit dona dicens: Hęc dat domino Esau seruus suus Iacob . Obuiam sibi factum adorauit pronus in terram septies, et ille placatus amplexus est eum . Cum ingredieris, ut possideas terram, ne dicas in corde tuo: Propter iustitiam meam introduxit me Dominus . Superbos quinquagenarios ignis de cęlo consumpsit. Humiliauit se postremus, et seruatus est . Humiliatur Dauid de omnibus gratias agens Domino . Si in humiliationibus permanseritis, exaudiet nos Dominus et auxiliabitur nobis. Visa multitudine prostrauerunt se super terram mittentes cinerem super capita sua et orantes . Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio . Dominus humiles ponit in sublime. Quantus sum ego, ut respondeam Deo; qui, etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor . Contra folium, quod uento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris . Qui humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinauerit oculos suos, ipse saluabitur . Si contempsi subire iudicium cum seruo meo . De illo qui per humilitatem et patientiam exaltatur. . Fragilitatem suam confitetur. . Contriti et humiles saluantur. Mansueti hęreditabunt terram. . Non ne Deo subiecta erit anima mea? . In altis habitans et humilia respiciens. Psalmus CXII. Humiliatus sum et liberauit me. .