Latin
819.46 to 819.78
Marko Marulić, Repertorium 819.46-78
Unproofread scanNot analysed yet
Votum . Siquid uouisti Deo, ne moreris reddere. Displicet enim ei infidelis et stulta promissio . Votum fallentes traditi Chaldeis . Vrbs. Chain occiso fratre primus ędificauit ciuitatem . Ciuitas . Mali ciues . Secundum iudicem populi sic et ministri eius. Et qualis rector est ciuitatis, tales et inhabitantes in ea . Veritas. Iosue et Chaleb uera referebant, et populus uolebat eos lapidibus obruere . Chaleph, quia uera nunciauerat, superuixit omn ibus qui in solitudine perierunt annis XLV, id est usque ad LXXXV ętatis suę annum uiribus integris . Vir Dei prophetat aduersa domui Hieroboam. Ille extendit manum in eum, et manus aruit . Michea uera prophetans in maxilla percutitur et in carcerem mittitur . Veritatis quanta uis est . Achior, dux Ammon, quia ueram protulit sententiam de filiis Israel, ab iniquo rege morti addicitur, sed diuinitus liberatur . Ne auferas de ore meo uerbum ueritatis. . Dominus custodit ueritatem in seculum 3. Custodi ueritatem . Sapientia et prudentia ueritatem meditatur . Veridicus. Misericordia et ueritas pręparant bona. Bis . Veritatem eme . Qui confidunt in Domino, intelligent ueritatem . Non contradicas uerbo ueritatis ullo modo . Anima uiri sancti enunciat aliquando uera quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum . Preparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in ueritate etc. . Qui loqutur ueritatem . Flet Isaias ueritatem corruisse in plateis . Hieremias prophetans uera apprehenditur et ad mortem poscitur . Vriam prophetantem rex Ioachin interfecit . Sedechias misit Hieremiam in carcerem, quia prophetabat aduersa . Hieremię uera monenti dicunt superbi: Mendacium loqueris! Non misit te Domi nus . Amos uera prophetans persecutionem patitur . Loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo. Veritatem et pacem diligite . Lex ueritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius . Vigilia. Memor fui nocte nominis tui. Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Psalmo eodem .