# Repertorium 98.31-52

Marko Marulić, Repertorium, 98.31 to 98.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/98.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/98.31

Effici bonum difficile est. Nam ante uirtutem sudorem positum aiunt, deinde facile . Fieri bonum difficile est, perdurare bonum impossibile. Optimi illi quos diligunt. Vtrum sapientia, temperantia, fortitudo, iustitia, sanctitas quinque nomina eiusdem rei sunt . Vir uirtute pręditus primo quidem sui ipsius, deinde et regum rex est . Ad illa quisque bonus est, ad quę sapiens, ad illa malus, ad quę ignorans . Bonorum primum sapientia, secundum corporis habitus, tertium formę commoditas . Vnus Gręcorum omnium probatissimus Aristides, Lysimachi filius, extitit . Petit a Deo, ut intus pulcher efficiatur . Socrates: Nihil enim aliud agens circumeo quam suadens iunioribus senioribusque / uestrum neque corporum neque pecuniarum neque aliarum omnino rerum curam pluris uehementiusque qam animi habendam esse, ut quam optimus sit, docens non ex pecuniis uirtutem, sed ex uirtute pecunias aliaque bona omnia et priuatim et publice hominibus prouenire . Neque filios tuos neque uitam neque aliud quicquam pluris facias quam iustitiam ut cum in uitam alteram transmigraueris, ualeas illic pręsidibus horum omnium reddere rationem . Si uirtus abest, diuitię, forma, scientia obsunt magis quam prosunt . Omnis reipublicę gubernatio ad iustitiam referenda . Boni scientia, omnium pręstantissima . Quęcunque bona uulgo dicuntur, deprauant anium . Bonum quidem anima omnis expetit . Plato iudicat uirum optimum et iustissimum esse beatissimum eumque esse hominem maxime regium seque ipsum regentem. Pessimum uero et iniquissimum esse miserrimum etc. . Intelligibili atque enti pręferendum bonum . Idea boni . Nullam ob rem iustitiam cęterasque uirtutes negligere decet . Virtus inuiolabilis ac libera . Athenienses probi . Iustus in omni fortuna felix. Iniustus, si ditior sit quam Cyniras aut Mydas, miseer est. Quę uulgo bona, non recte bona dicuntur . Recte Hesiodus: Viam ad uitia planam esse et breuissimam, uirtutis uero arduam et longam atque asperam. Ante uirtutem, inquit, dii sudorem posuere. Hęc uia in summo facilis .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
