Latin · ~1 min
Poem 2.72
Martial, Epigrammata 2.72
Not analysed yet
Hesterna factum narratur, Postume, cena
Quod nollem—quis enim talia facta probet? —
Os tibi percisum quanto non ipse Latinus
Vilia Panniculi percutit ora sono:
Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius
Caecilium tota rumor in urbe sonat.
Esse negas factum: vis hoc me credere? credo.
Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius?