Latin
Poem 1.14
Martial, Epigrammaton Libri 1.14
Not analysed yet
Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum
uidimus hoc etiam praestat harena tibi
cum prensus blando totiens a dente rediret
et per aperta uagus curreret ora lepus.
Vnde potest auidus captae leo parcere praedae?
Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.