Latin
Poem 1.49
Martial, Epigrammaton Libri 1.49
Not analysed yet
Vir celtiberis non tacende gentibus
nostraeque laus Hispaniae,
uidebis altam, Liciniane, Bibilin,
equis et armis nobilem,
senemque Caium niuibus, et fractis sacrum
Vadaueronem montibus,
et dilicati dulce Boterdi nemus,
Pomona quod felix amat.
Tepidi natabis lene Congedi uadum
mollesque Nympharum lacus,
quibus remissum corpus adstringes breui
Salone, qui ferrum gelat.
Praestabit illic ipsa figendas prope
Voberca prandenti feras;
aestus serenos aureo franges Tago
obscurus umbris arborum;
auidam rigens Dercenna placabit sitim
et Nutha, quae uincit niues.
At cum December canus et bruma impotens
Aquilone rauco mugiet,
aprica repetes Tarraconis litora
tuamque Laletaniam.
Ibi inligatatas mollibus dammas plagis
mactabis et uernas apros
leporemque forti callidum rumpes equo,
ceruos relinques uilico.
Vicina in ipsum silua descendet focum
infante cinctum sordido;
uocabitur uenator et ueniet tibi
conuiua clamatus prope;
lunata nusquam pellis et nusquam toga
olidaeque uestes murice;
procul horridus Liburnus et querulus cliens,
imperia uiduarum procul;
non rumpet altum pallidus somnum reus,
sed mane totum dormies.
Mereatur alius grande et insanum sophos:
miserere tu felicium
ueroque fruere non superbus gaudio,
dum Sura laudatur tuus.
Non inpudenter uita quod relicum est petit,
cum fama quod satis est habet.