# Epigrammaton Libri 10.20

Martial, Epigrammaton Libri, Poem 10.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martial/epigrammaton-libri/10.20

Nec doctum satis et parum severum,
Sed non rusticulum tamen libellum
Facundo mea Plinio Thalia
I perfer: brevis est labor peractae
Altum vincere tramitem Suburae.
Illic Orphea protinus videbis
Udi vertice lubricum theatri
Mirantisque feras avemque regis,
Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
Illic parva tui domus Pedonis
Caelata est aquilae minore pinna.
Sed ne tempore non tuo disertam
Pulses ebria ianuam, videto:
Totos dat tetricae dies Minervae,
Dum centum studet auribus virorum
Hoc quod saecula posterique possint
Arpinis quoque conparare chartis.
Seras tutior ibis ad lucernas:
Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
Cum regnat rosa, cum madent capilli:
Tunc me vel rigidi legant Catones.

---

Martial, EPIGRAMMATON LIBRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martial.html.
