Latin
Book 2
Martial, Epigrammaton Libri 2.1
Not analysed yet
Valerius Martialis Deciano suo sal. 1. 'Quid nobis' inquis 'cum epistola? parum enim tibi praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro dicturus es quod non possis uersibus dicere? 2. Video quare tragoedia aut comoedia epistolam accipiant, quibus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pagina uisum est, epistolam faciunt. 3. Noli ergo, si tibi uidetur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere personam. 4. Denique uideris an te delectet contra retiarium ferula. 5. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.' 6. Puto me hercules, Deciane, uerum dicis. 7. Quid si scias cum qua et quam longa epistola negotium fueris habiturus? 8. Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi peruenient.