Latin
Poem 2.43
Martial, Epigrammaton Libri 2.43
Not analysed yet
Koina philon haec sunt, haec sunt tua, Candide, koina ,
quae tu magnilocus nocte dieque sonas:
te Lacedaemonio uelat toga lota Galaeso
uel quam seposito de grege Parma dedit:
at me, quae passa est furias et cornua tauri,
noluerit dici quam pila prima suam.
Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:
non uendes nummis coccina nostra tribus.
Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:
fulcitur testa fagina mensa mihi.
Inmodici tibi flaua tegunt chrysendeta mulli:
concolor in nostra, cammare, lance rubes.
Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo:
at mihi succurrit pro Ganymede manus.
Ex opibus tantis ueteri fidoque sodali
das nihil et dicis, Candide, Koina philon ?