# Epigrammaton Libri 3.38

Martial, Epigrammaton Libri, Poem 3.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martial/epigrammaton-libri/3.38

Quae te causa trahit uel quae fiducia Romam,
Sexte? Quid aut speras aut petis inde? Refer.
"Causas" inquis "agam Cicerone disertior ipso
atque erit in triplici par mihi nemo foro."
Egit Atestinus causas et Ciuis  utrumque
noras ; sed neutri pensio tota fuit.
"Si nihil hinc ueniet, pangentur carmina nobis:
audieris, dices esse Maronis opus."
Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
sunt tibi, Nasones Vergiliosque uides.
"Atria magna colam."Vix tres aut quattuor ista
res aluit; pallet cetera turba fame.
"Quid faciam? suade: nam certum est uiuere Romae."
Si bonus es, casu uiuere, Sexte, potes.

---

Martial, EPIGRAMMATON LIBRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martial.html.
