Latin
Poem 3.46
Martial, Epigrammaton Libri 3.46
Not analysed yet
Exigis a nobis operam sine fine togatam
non eo, libertum sed tibi mitto meum.
"Non est"inquis "idem." Multo plus esse probabo:
uix ego lecticam subsequar, ille feret.
In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
inualidum est nobis ingenuumque latus.
Quidlibet in causa narraueris, ipse tacebo:
at tibi tergeminum mugiet ille sophos.
Lis erit, ingenti faciet conuicia uoce:
esse pudor uetuit fortia uerba mihi.
"Ergo nihil nobis"inquis "praestabis amicus?"
Quidquid libertus, Candide, non poterit.