Latin
Poem 4.27
Martial, Epigrammaton Libri 4.27
Not analysed yet
Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.
Inuidus ecce negat: num minus ergo soles?
Quid quod honorato non sola uoce dedisti
non alius poterat quae dare dona mihi?
Ecce iterum nigros conrodit liuidus ungues:
da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.