# Epigrammaton Libri 4.55

Martial, Epigrammaton Libri, Poem 4.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martial/epigrammaton-libri/4.55

Luci, gloria temporum tuorum,
qui Caium ueterem Tagumque nostrum
Arpis cedere non sinis disertis,
Argiuas generatus inter urbes
Thebas carmine cantet aut Mycenas,
aut claram Rhodon aut libidinosae
Ledaeas Lacedaemonos plaestras:
nos Celtis genitos et ex Hiberis
nostrae nomina duriora terrae
grato non pudeat referre uersu:
saeuo Bilbilin optimam metallo,
quae uincit Chalypasque Noricosque,
et ferro Plateam suo sonantem,
quam fluctu tenui, sed inquieto
armorum Salo temperator ambit,
Tutelamque chorosque Rixa marum,
et conuiuia festa Carduarum,
et textis Peterin rosis rubentem,
atque antiqua patrum theatra Rigas,
et certos iaculo leui Silaos,
Turgontique lacus Turasiaeque,
et parua uada pura Tuetonissae,
et sanctum Buradonis ilicetum,
per quod uel piger ambulat uiator,
et quae fortibus excolit iuuencis
curuae Manlius arua Vatiuescae.
Haec tam rustica, delicate lector,
rides nomina? Rideas licebit,
haec tam rustica malo quam Butuntus.

---

Martial, EPIGRAMMATON LIBRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martial.html.
